- VESTIARIAE Leges
- VESTIARIAE Legesluxum in vestitu castigant, et cuilibet civium ordini certa vestimentorum genera eorundemque certa pretia assignant: Quô nomine in Germania incliti in primis Ulricus et Christophorus Duces Wirtembergiae Res publicaque Noribergensis pridem fuere. Quos imitati postea multi alii Principes ac Rerum publicarum Gubernatores, Lubecensis praesertim. Idem et reliquarum civitatum Vandalicarum Magistratus fecerunt, atque suos ab abominanda sua vewtitus ratione ad saniorem mentem prudentes revocârunt. Imo et hoc serio volunt Constitutiones Imperatorum, quae certa vestimentorum genera pretiaque eorum proponunt, additâ certâ transgressori poenâ: Iohannis Ducae, apud Nicephotum Gregoram, l. 2. 1. c. 11. Recess. Imper. Aug. A. C. 1500. §. von uberflussigkeit der Kleideren: Reform. Pol. Aug. A. C. 1530. §. von onordentlicher Kleidung: et Reform. Pol. Aug. A. C. 1548. §. von unordentlicher Kostlichkeit der Kleydung, vide et Francorum LL. antiqq. apud Camerarium, Centur. 2. c. 39. Galliae quoque Reges, Vestiarias leges condidisse, sed non ita harmonicam rationem observâsse, tradit Bodinus, de Rep. l. 6. c. 6. in qua gente praecipue circa vestes luxus et sumptus inveteratâ licentiâ adhuc usque perdurat. Vestis enim serica postremos hominum et faecem plebis tegit, cum a tibialibus etiam ex hoc lino confectis abstinnerit Henricus II. Gall. Rex teste Lanoviô, discursu 23. Apud Romanos, quid hac de re sancitum, diximus supra, ubi de Purpura Serico etc. Atheniensibus non minus suae erant, florente Republ. Vestiariae leges, e quibus duarum solum in praesens meminero, unius, quae Panathenaea; altera, quae Meretrices spectabat. De illis sonat Lex, Ε᾿ν τῷ τῶν Παναθηναίων Α᾿γῶνι μὴ ἐξεῖναι τῷ βαπτὸν ἔχοντι ἱμάτιον ςθεωρεῖν, Non licere in veste tincta Panathenaeorum pompam ludosque spectare. Qui secus fecerat, in ius rapiebatur ad Agonothetam, qui animadvertebat, Lucian. in Nigrino, apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. De istis, illa Suidae memorata: Τας ἑταίρας ἄνθινα φορεῖν, Meretrices floridas vestes indutae sunto. Quam Legem Locrensibus quoque suis posuisse Zaleucum, auctor est Diodorus Siculus et usi sunt Sytacusani, quod scribit Philarchus, apud Athenaeum, l. 12. Quamquam non tulisse videntur Athenienses id pecus, non magis quam eas, in quibus adulteri deprehensi essent, ornatas prodire in publicum; quo alludit Rhetorum illa lex apud Hermogenem περὶ ςτάσεων; Ε῾ταίρα χρυσία εἰ φορόιη, δημοσία ἐ ςτὶ. Unde videmus, vestibus et mundô Merettices a pudicis distingui voluisse: Hinc Hermogenes, ibid. μη ὁμόιαν εἷναι ταῖς ἐλευθὲραιςτ, μηδὲ τῶ ἀυτῶν ἀξιοῦςθαι. Idem Sam. Petitus, l. 6. tit. 5. Vide quoque Matt. Berneggerum, in Taciti Germ. quaest. 86. Nec defuêre Lacedaemoniis sui qui civium vestes quottidie observarent, Ephori, numquid a decenti et debito ornatu deficeret, Wendelin. Polit. doctr. l. 2. c. 11. etc. Elegantem femineo sexui circa haec Legem Tertullianus praescribit, haec in verba: Prodite vos iam medicamentis et ornamentis exstructae Apostolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundiâ et spiritus taciturnitate, inserentes in aurem sermonem Dei, annectentes cervicibus iugum Christi, caput inaritis subicite et satis ornatae eritis. Manus lanis occupate, pedes domi fiae gite, et plus quam in auro placebunt. Vestite vos sericô probitatis,byssinô sanctitatis, purpurâ pudicitae; Taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem etc. Ut de Hebraeis quoque nonnihil dicam, lanae illi linique fila variô textu miscere ac inter sese confundere vetabantur, simplici munditie acquiescere iussi, Levit. c. 19. v. 19. Apud eosdem marem feminae, ac mulierem virili cultu conspici, nefas fuit, Deuteron. c. 22. v. 5. Extremis vero vestium oris iubebantur filorum coloris hyacinthini silvam sive peniculamenta quaedam attexere, ut mnemosyno istô de praeceptorum Dei observantia admonetentur, qualia et Servatorem gestâsse, videtur ex Luca, c. 8. v. 44. Cum autem Pharisaei ambitiose nimis ista venditarent, ac religionis fere arcem in illa cultus divini lacinia ac particula constituerent, superstitio eorum non leviter tangitur, Matth. c. 23. v. 5. Quidam praeterea capsulas quasdam ex corio confectas legisque aliquot particulis inscriptas addebant, iisque precaturi vel brachia praecingebant aut aedium postibus affigebant, qua de re diximus supra, ubi de Iudaeorum Mazuzis ac Phylacteriis, nec non voce Frontale. Plura vero hanc in rem vide apud Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 4. c. 20. ac infra, voce Vestis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.